- BADIUS
- BADIUSequi nomen in Circensibus; a colore, qui in equis commendatur. Dictus autem hic est quasi Βἃδιος, a βαὶς, quae ramulum palmae significat, unde et spadix color, et spadix equus. Philargyrus, Spadix et Phoenicius est, quales sunt fructus palmarum, neque diluti satis coloris, neque nimium pressi. Σπάδιξ enim, avulsus est e palma termes, cum fructu, A. Gellius l. 2. c. 26. ubi de coloribus equorum. Meminit badit, inter eosdem, etiam Varro apud Nonium in Badius, Equi colore dispares ita dati, Hic badius ist gilvus, ille murinus etc. Idem φοῖνιξ, phoeniceus, dicitur, in curuli certamine, Il. Ψ v. 454.Ο῝ς τὸ μὲν ἄλλο τόσον φοῖνιξ υἷν, εν δὲ μετώπῳΛςυκὸν σῆμ᾿ ἐτέτυκτο, περίτροχον ἠΰτε μήνη.Corpore phoeniceus reliquô, sed cui nota frontiAlba impressa fuit, Lunaeque imitata siguram.Cuiusmodi colore, et quidem exsuperantissimô insignem fuisse equum Seiani, habes apud Gellium d. l. Sec et in una quadrigarum Zachariae Prophetae, quarta videl. c. 1. v. 8. idem color memoratur, ubi inter alios recensentur equi amutsim; qui non quidem purpurei, quales nulli inveniuntur, sed quorum rubor est ὀξύτερος, excitatior, et plus habet vigoris atque luminis: quô ipsô distinguuntur ab equis primae quadrigae, quos simpliciter Gap desc: Hebrew, i. e. rubros, Propheta descriplerat. Varios enim rubedinis gradusesse, notum: in Arabum inprimis equis, uti ex Damire docet Bochart. Hieroz. Parteprior. l. 2. c. 7. quem vide. Sed et ipse phoeniceus hic equorum color suos gradus habet, aliusque dilutior, alius saturatior est, quem vulgo Badium ob scurum vocant Galli, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 1330. de voce Bais, plura infra in Baen, it. Baius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.